[67] EPISTOLA LXVII. IOANNIS ACRONII, Frisii, Medicinae & Mathematum apud Basileenses professoris, ad N. N. Popularem Epistola. Si ex animi sententia vales, Vir Humanissime, bene est, ego quidem gratia DEI recte valeo. Liber noster serius venit, quam nos voluimus, spero tamen hanc moram neutri fore detrimento. Nam augeo librum, usumque utilissimum & amplissimum explico: fere nunc ad finem perduxi. Abstrahor saepe a proposito aliis negotiis, ut sere nunc quatuor mensibus ne unum caput conscripsi. Calendarium futuri anni composui, ac Davidica secta occupatus fui. Et quo melius totum negotium intelligas, singula quae scire potui, paucissimis perscribam. David Georgius Delphis Hollandiae natus, in vitris depingendis excellentissimus artifex fuit: ubi bene adolevit, Anabaptista factus; Anabaptistae autem cum omnes fere expectent quendam Spiritum Sanctum a Christo Iesu promissum, qui omnia edoceret, quem ajunt etiam his extremis temporibus venturum, ipse quoque David multa de eodem Spiritu docebat anno XXXII. XXXIII. XXXIV. aliisque aliquot annis sequentibus: urgebatque Spiritum jam illum tum venisse, sibique nimis multa tribuit. Quo factum est, ut ab Anabaptistis sit excommunicatus. Suo spiritu, doctrina & arte magiae magnam sibi comparavit authoritatem. Iam apud suos docuit suam sectam viva oratione & scriptis per totam inferiorem Germaniam, & ne agnosceretur, vestes subinde mutavit, ac invisibilem reddidit, ministros ad diversas partes misit. A suis privatim in domibus ut rex adorabatur, coronam quadrangularem gestabat, in cujus fronte stella erat. Sedebat in sede tanquam in folio, flexis genibus, reliqui orationem ejus audiebant, ut ex certis hominibus intellexi, qui viderunt & ipsius negotiis interfuerunt. Mater ejus propter Davidicam sectam est interfecta. Ubi nusquam cum suis tutus erat in Inferiori Germania ascendit in Germaniam Superiorem, ut quaereret sibi locum commodum habitandi. Argentina cum aliquot Anabaptistis disputabat, interrogabat primum: num vellent ipsius Spiritui credere? responderunt se velle ipsius probam videre. David indigne tulit, quod Spiritui ipsius nollent credere. Disjuncti sunt irati. Nam Davidis Spiritus fremebat in Davide propter ejus contemptum. Argentina venit Basileam, ubi per aliquot dies decem aut undecim tum Comitibus haesit. Ipse tum cum ipso loquutus sum. Basilea profectus est Venetias, ut eo tempore famulus quispiam mihi narravit. Venetiis huc reversus aliquot ex Senatu invitabat, ipsique exposuit, quantis ex periculis propter veram religionem evaserit; nec sibi esse spem ullam vivendi in Inferiori Germania, patria ejus: se igitur rogare Senatum ... ipsique supplicare per CHRISTUM & ejus Evangelium, ut ipsi cum sua familia concedat locum habitandi, ac in numerum civium recipiat: seque praestiturum eum suis ea quae virum probum decent. Res ubi est in Curia tractata, Magistratus precibus motus ipsum cum tota familia in civium numerum recipit absque omni testimonio prioris Magistratus, quod factum indignissime cives ferunt nunc. Receptus, amplam domum non procul a templo D. Petri conduxit, ac postea emit ipsam, in qua mortuus est; arcem etiam & alias multas circa urbem emit, si licuisset plures emere, emisset. Nosti etiam quod emerat duo praedia in: jura monte, quod alterum est in agro Basileensi, in quo voluit domum, ut nosti, aedificare, in eo vero, quod est in agro Solodurensi, domus non diu ante mortem est combusta, quo incendio dicebat MCCC aureos amisisse. Dolebat valde eo incommodo, & tandem arbitrabatur vicinos fecisse. Eo tempore tu disputabas contra eum & Nicolaum Blesdicium de jurisprudentia, Legibus & Magistratu, quem negabant ambo debere Christianis praeesse, nec ullum argumentum, nisi mihi exciderit, adducebant, quam illud, quod prima Ecclesia per trecentos annos vixisset absque civili Magistratu, quod facile refutabamus. Nos tum novimus esse Davidem Georgium, sed opiniones ipsius absurdissimas ignorabamus: etiam intellexi ante decem annos ipsum Davidem esse, postea abhinc quarto anno in Frisia nostra certissime cognovi. Tandem Basileae per Doctorem Davidis, apud quem noster Leon Beiman habitabat, qui narrabat suo hospiti me scire ubi David Georgius habitabat, neque ipsi decedenti hinc velle indicare . Doctor eodem die venit ad me, rogabat, ut indicarem, antequam Leon periclitaretur, sed Leon facile ex filiis & filiabus perceperat. Ego nolui indicare praeterquam tibi & Doctori Adamo: Magistratus non credidisset ipsum talem esse, qui tam religiose & pie cum tota familia videbatur vivere. Dominus Franciscus Flandrus tibi notissima de ipso narravit, de magicis ejus & orationibus. Fuit ipse & uxor ejus vehementer terrefacti, ubi quispiam Germanus Inferior in hospitio ciconiae narravisset ipsum talem esse haereticum, nec esse nobilem: quae verba hospita ad suam cognatam, socrum Georgii filii Davidis, detulit. Haec commota, Davidis uxorem nonnihil languentem, invadit satis duris verbis, quasi jactarent se nobiles falso hominibusque imponerent, sub specie verae religionis, tanquam horrendam sectam alerent. Davidis uxor paulo post est mortua, quam inter octo dies David ipse sequutus est valde invitus, persuasus enim erat mortem in ipsum nihil posse, multis gemitibus expiravit. Concionator cum quispiam adesset arbitrabatur ipsum tanto affectu tendere ad Deum, rogabat utrum in Iesum Christum crederet, seque vere redemptum esse, sed David magni ejus consolationes & admonitiones non fecit. Cum autem astantes dicerent, Audi virum Dei, inquit, Potest esse missus a Deo, non tamen est vir Dei. Sequenti die e suggestu proclamavit Concionator, in vera Religione esse mortuum nobilem Ioannem de Bruck. Sic enim haeredes curarunt proclamari. Mortuo Davide factum est, ut dixisti, Regnum ejus brevi dissolutem iri. Famulus ejus Henricus natione Geldrus, qui Davidi XVII aut XVIII annis inservivit, a Davidicis defecit, migravitque ad Dominum Carinum; paulatim coepit suis sectam vituperare ac indicare senem illum vere fuisse Davidem Georgium. Superiori anno autem quum migraturus erat ad Episcopum Argentinensem, libros suos Davidicos deposuit apud Petrum Mechliniensem. Hos esse depositos, qui tam horrenda dogmata continebant, aliquot viri docti intellexerunt. Quoniam D. Doctor Amerbachius Senatui de libris, & secta indicabat, Senatus continuo per ministrum jussit, ut Petrus veniret, in curiam, librosque omnes secum ferret, ubi interrogabat P etrum per juramentum, ut indicaret, quicquid sciret de tota secta. Petrus multa narravit. Henricus ab Episcopo clam vocatus est Basileam & examinatus ab aliquot Senatoribus. Ex his duobus hominibus & libris Senatus facile cognovit senem illum fuisse Davidem Georgium & haeresim diabolicam. Davidici haec agi intelligunt, Magistratuum aliquot rogant, ne nimium properent, rem non esse talem, qualem malevolus servus spargit. Senatus propter alia quaedam negotia gravia, & quod neuter Consulum viveret, multique persuasi essent Davidicis injuriam fieri, diu negotium reliquerunt. Concionator Davidicos examinabat, dicebant, se idem credere, quod Basileensis Ecclesia; jussi sunt damnare multas sectas, praesertim Davidicam, quod animo prompto fecerunt, ac Basileensem probare, recipere & confiteri. Nicolaus Meinardus Blesdijk praeterita hyeme tribus articulis universae Davidicae sectae summam Concionatoribus tradidit, rogavitque eos ne publicarent. Oravi Dominum Sulcerum, ut mihi liceret legere, negabat licere. Hic Nicolaus gener Davidis erat, a Davide excommunicatus, quam excommunicationem reliqui Davidici retinuerunt, donec conjicerentur in carcerem: excommunicarunt quoque Doctorem Borigium, quamvis non sit Doctor. Magistratus consultat multoties, quid sit cum mortuo & haeredibus agendum. Tandem XIII. Martii sunt filii, generi & aliquot ministri Davidis vocati in Curiam, & interrogati, num essent nobiles, negabant se esse nobiles, praeter unicum de familia, ut audio, Berchem; hic habet & suam matrem secum. Interrogati quoque num eorum Dominus fuerit David Georgius, responderunt, se ignorare, nec alio nomine se ipsum appellasse, quam Dominum, nec audisse unquam. Nonnulli aetate se excusabant. Magistratus aliquantum hoc response motus, inquit, Quid hoc sibi vult, quod nos audiamus hic palam non novisse vos nomen, nec Religionem novisse aliam, quam Basileensem, quum filius maximus natus sit xxxv annos, & Ioachimus gener fuerit Davidis xv aut xvi annis, Nicolaus VIII aut IX qui praeter alios ipsum sunt sequuti huc & quotidie cum ipso versati? Paulo post eodem die sunt undecim ex illis in carcerem ducti. Nicolaus & Doctor Gallus coacti sunt jurare, se non discessuros ex urbe absque Magistratus consensu. Interea dum haec aguntur in Curia ac ipsi includuntur carceri, cives multi invaserunt jussu Magistratus ipsorum domos & cistas, quas ipsi, qui in domibus erant noluerunt aperire, effregerunt, ac saccos IX aut X libris & literis plenos attulerunt in Curiam. In domo Georgii, quae, ut nosti, est extra urbem, erat cista ferro undique munita, parieti affixa, quam aperire cum non potuerint, vertere conati sunt, ac invenerunt multa secreta inter cistam & parietem ipsius Davidis. Magistratus libros & literas, quae ad hoc negotium non pertinebant, retinuit in Curia, reliquos tradidit aliquot doctis in Academia, ut censerent ac inquirerent diligenter de omnibus rebus. Inter hos & ego minimus fui. Invenimus certe varia, quae ex sequentibus majori ex parte intelliges. Primo conjecti in carcerem nil fateri voluerunt, nec extra carcerem Nicolaus quicquam. Sunt postea disjuncti per diversos carceres, ac Nicolaus conjectus in vincula statim confessus est ipsum generum fuisse Davidis Georgii. Rumor ferebatur Davidis haeredes vitulum loco Davidis sepelivisse, nonnulli asserebant truncum. Haec dum spargebantur saepe tui memor fui, quod nos una pompae funebri interfuissemus, cum oratione plurium laudaretur, quasi fuisset vir sanctissimus, qui bona plurima, & patriam propter Christum reliquerit. His rumoribus Senatus motus, jussit cadaver clam effodi, quo certo sciretur num adesset cadaver: est inventum & iterum sepultum. Varia fuit Magistratus sententia, quid ipsis captivis agendum foret. Tandem XI. die Maii sunt omnes dimissi, ea lege, ut sumptus ferrent, quos Magistratus ipsorum nomine fecit. Hospites peregrinos nullos acciperent ist domus suas, bona immobilia amplius nulla emerent. Die XIII. ejusdem Maii, judicium habitum est de Davide. In quo judicio, ubi judices ex Curia in aream descenderunt, primarius lictor solemnibus verbis cum primario Advocato egit, ut causam nomine Magistratus contra Davidem Praetori ac judicibus proponeret. Advocatus caussam suscepit ac interrogavit judicem. Num vellet judicium habere, respondit, Sic. Actor sive Causidicus rogavit, ut suos Assessores aliquo signo obligaret sibi & obstringeret. Quod ubi factum est, Actor proponit omnia ordine, quae accusator nomine Magistratus narraverat; videlicet, Quod xv. abhinc anno venerit Basileam, & Senatui supplicaverit, ut se profugum propter veram Religionem reciperet propter Christum & Evangelium in numerum civium, quo possit libere hic habitare: receptus cum familia visus est sanctissime vivere: habitaverit quoque in arce Binningen, quae ab urbe quinque circiter stadiis abest, & in colle civitatis, qui vocatur Hornberg, honestissimi sepultus in templo S. Leonharti, ubi tantum pii solent sepeliri: nam externa ejus vita Magistratui & civibus vehementer placuit. Postquam autem Magistratus intellexit ipsum sub praetextu verae Religionis in Inferiori Germania contra verum Evangelium excogitavisse sectam, ac scribendo docendoque viva oratione ultra citroque sparsisse eam, diligenter de singulis, ut decet Magistratum, inquisivit, ac invenit ipsum fuisse impostorem, hypocritam & archihaereticum, qui se profitebatur bonum Christianum & Ioannem de Bruck, cum revera esset David Georgius, Delphis Hollandiae oriundus, author novae sectae, cujus adhuc in inferiori Germania multi sectatores sunt, vocaturque secta ab authore, Davidica. Hanc sectam impressis libris in lucem edidit, quorum multi hic in presentia vestra sunt. Inventi enim sunt post obitum apud haeredes, qui fatentur ipsum Davidem fuisse. Quo nunc, Domine judex, cognoscas haeresim horrendam, brevem aliquam summam ex libris ejus jubeas recitare. Audite. Plures hic articulos seu opiniones, quam fuerunt lectae in judicio, judices enim ex paucis & manifestissimis judicabant, quae & hic adjeci, latius explico, quo melius intelligas dogmata ejus, cum quo vivus locutus es & comedisti. I. Unus est quidem Deus vivaque substantia divina & tres personae, Pater, Filius & Spiritus Sanctus, quarum personarum Pater prima aetate fuit in patribus nostris, vita rudi, puerili, externa & imperfecta, quo tempore fide vivebatur. Hanc patris personam Adamus primus, Abrahamus primus, Israël primus, David primus, qui erat rex & miles, Salomon primus & Davidis templum, Silo cum multis aliis imperfectis referebant. II. Postea divina natura tanquam Filius descendit in Christi Iesu corpus, quo tempore incoepit adolescentia, vita priori quidem perfectior, non tamen plena & perfecta: partim erat interna & spiritualis, partim externa & literalis: quae vita versabatur in spe, ut prior in fide. Hanc personam in Veteri Testamento referebant Salomonis templum, Samson, Isaac cum ariete. Hic fuit Adamus secundus, Abrahamus secundus, Israël secundus, David secundus, Salomon secundus, cum multis aliis, qui partim erant spirituales, partim corporales. III. Nunc vero Deus majori majestate sive divinitate descendit in Davidem Georgium, qui factus est David Christus, per quem nunc fit vita perfecta, aetas adulta, gratiae perfectio, quae vita consistit in charitate: Pueritia enim & adolescentia, hic ut in omnibus aliis, necessario praecedunt perfectam aetatem, quemadmodum fides & spes ipsam charitatem. Hanc personam in veteri Testamento referebant Rex Salim, Summus Sacerdos, templum spirituale ipsius Zerubbabel, quod nunquam destruitur. Davidis vero & Salomonis templa sunt destructa. Hic est vere spiritualis & tertius Adamus, tertius Abrahamus, tertius Israël, tertius Iehosua, tertius Iudas, tertius David, tertius Salomon, verus Agnus & Leo simul. IV. Christus Iesus fuit externa imago, typus & figura futuri Christi Davidis, stravitque viam veniendi ad Christum Davidem. V. Quemadmodum Christus Iesus est natus ex Maria virgine (in quodam tamen Dialogo manu ipsius scripto conatur probare ex Paulo ipsam fuisse mulierem, non virginem) Davidis primi semine, caro ex carne, quantum attinet ad humanam naturam, ita Christus David natus est spiritualis & divinus in anima syncera & pura sine patre & matre ex Spiritu Sancto per fidem ad justitiam, qualis anima nec mas est nec faemina. VI. Est enim natus ex Patre, non carne sed Spiritu Sancto, & spiritu Christi, qui spiritus Christi, postquam caro ipsius periit, a Patre coelesti in aliquo loco, omnibus sanctis ignoto, conservatus est in hunc usque diem, quo Davidi Georgio ut electus traditus est. VII. Et ut Christus Iesus ex semine Abrahami & Davidis, hoc est Sacerdotis & Regis natus est carnalis: ita Christus David in Spiritu, justitia, & fide nascitur vere spiritualis sacerdos & Rex. VIII. Christus Nazarenus, quia partim erat corporalis, coactus est cum Apostolis suam doctrinam miraculis confirmare, & Iohannem habere praecursorem: Christus autem David vere spiritualis docet omnia sua in Spiritu absque miraculis; cujus discipuli, quia sunt spirituales, spiritualiter etiam docentur, omissis externis signis & crassis exemplis. IX. Baptisma, Coena Domini, Impositio manuum & aliae Caerimoniae fuerunt externa tantum signa futurorum. X. Christus Iesus missus erat a Deo, ut ipse & ipsius ministri sacramentis aliisque signis externis homines retinerent in officio, pacateque viverent, donec omnium plenitude & perfectio Christus David veniret, veram & perfectam doctrinam in lucem proferret, quae doctrina potens efficit, ut homines non amplius sint pueri & adolescentes, imprudentes, judicio carentes, sed ut sint viri perfecti in cognitione Dei & ejus Filii Iesu Davidis. XI. Christus Iesus, Apostoli & Prophetae jecerunt quidem bonum fundamentum, doctrinamque veram docuerunt, sed non potuit ea diu consistere propter Babyloniae spiritualem Antichristum, quem nunc Christus David spiritu oris sui interficit, ipsi autem non potuerunt. XI . Ita Christus Iesus & Apostolorum doctrina omnino est eversa & sublata, quo melior & perfectior Christi Davidis succedat, quia imperfecta perfectis naturae ordine praecedere debent. XIII. Si Christus Iesus doctrina & institutio Ecclesias fuisset vera, nunquam periissent. Portae enim Inferorum, ut Iesus ipse testatur, nihil contra veram doctrinam & Ecclesiam possunt. Nunc vero cernimus papatum reliquasque sectas multum ex ea sustulisse. XIV. David Christus est Spiritu Sancto excitatus, unctus & missus, ut omnibus hominibus voluntatem & consilium Dei patefaciat, nunciando totam terram in tenebris versari: omnes homines carere Dei sensu & occulto judicio, omnes esse in litera edoctos non Spiritu, quia omnes carent promisso spiritu sancto. XV. Omnis doctrina, institutio & sermo ipsorum, qui non sunt jam Spiritu Davidis renati (quamvis summa diligentia explicent ad literam omnia & praedicent maximo applausu) sunt infirma & imperfecta, quae veritatem non docent. Quae homines Christo & Deo non adducunt, nec vere aedificant in Ecclesia, unde disputationes, consilia & comitia de Religione frustra fiunt, quod Spiritum perfectum non habeant. XVI. Peccare in Spiritum Sanctum, nihil aliud est, quam in Christum Davidem peccare, quod peccatum nunquam remittitur. Illud vero quod fit in Patrem & Filium, ut Iesus ipse inquit, remittitur. XVII. Christus Iesus in carne & Apostoli non potuerunt hominibus Spiritum Sanctum afflare aut dare propter carnem. Hic autem Christus David spiritualis existens omnibus, qui carnalia negarunt, suaque corda orationibus praepararunt, dare potest. XVIII. A Christi & Apostolorum (qui pueris & adolescentibus lac molleque alimentum dederunt) temporibus ad hoc usque tempus, quo solidus cibus datur, charitas Spiritus Sancti crevit, quae nunc perfecte existit in Christo Davide, & ejus discipulis. XIX. Quicunque tempore Apostolorum sanctissime vixerunt, nunc si eadem sanctitate viverent cum Davidicis, non tamen pie viverent, quod longe jam major & sanctior sit Spiritus, quam eo tempore. XX. Apostoli perfecte Spiritum Sanctum non acceperunt, quia carnales non erant ejus capaces, unde legem in litera sunt secuti, attamen alius alio majorem accipit. XXI. Christus Iesus natus est, ut nostrum peccatum susciperet, ut cum eo peccato ipsius corpus in terra periret tanquam Samson in domo cum Philistinorum principibus, & aries oblatus loco Isaaci & templum Salomonis funditus eversum, nec resurrexit corpus quod divinitas reliquit, quae tanquam Isaac non est oblata. XXII. Chrisii Iesus afflictio & mors nil nobis prosunt, nisi credamus in Christum Davidem verum Messiam. XXIII. Christus Iesus nunc tertio die resurget, quia ipsius divinitas nunc multo est efficacior in Christo Davide, quam olim in Christo Iesu corporeo, & jam resurgent animae mortuae in spiritu. David est quoque totus internus spiritualis & caelestis. Christus autem Iesus corporalis, externus & terrenus, qui nunc fit spiritualis. Verba Evangelistarum sunt spiritualiter intelligenda de resurrectione, non ad literam, ut faciunt legales. XXIV. Iam est dies magnus & Celebris salutis, in quo fit vera & perfecta resurrectio, quae est spiritualis & interna, non externa vel corporalis. Christo Iesu mortuo surrexerunt multi ex monumentis, qui omnes corporibus surrexerunt: nunc vero in Christo Davide & per eundem plurimi resurgunt animi spiritualiter, quae resurrectio longe priori est perfectior. Siquidem melior est hujusmodi unius animae resurrectio, quam mille corporum. XXV. Nemo hactenus de tali resurrectione scribere potuit, quia nemo hactenus resurrexit. Christus autem David resurrexit, Ergo potest de ea verissima scribere. XXVI. Quicunque nunc resurgunt, ipsi non resurgunt in secunda regeneratione; quoniam in priori, quae est perfectior & sanctior, resurrexerunt. Reliqui autem homines pervenient ad secundam. XXVII. Quotquot autem resurgunt cum Christo Davide fiunt unum corpus cum Deo, os de ossibus Dei, & caro de carne Dei, sunt angeli perfecti, ipsique amplius non peccant, nec morientur. XXVIII. Nullus natus ex muliere, ut Iesus ait, major surrexit Ioanne Baptista, attamen minimus in regno coelorum, hoc est, qui jam renatus resurrexit, major est Ioanne Baptista. XXIX. Qui renati in Spiritu resurrexerunt, ipsi peccatum non habent, nec pudore afficiuntur, omnia habent communia quia unum sunt corpus cum Deo. XXX. Ergo nullus renatus in matrimonio obligator, uxores & liberi sunt communes, civilis Magistratus nullus ipsis praeesse debet. XXXI. Christus David habet in Spiritu potestatem omnium, quae in coelis & in terris sunt, ut, hominibus salutem tribuendi, eosque damnandi, absolvendi & ligandi, occidendi & sanandi, &c. XXXII. Christus David cum suis totum mundum judicabit, Reges gentium ferreis catenis ligabit, & Principes vinculis constringet. XXXIII. Quaecunque magna tradita sunt de nostro Redemptore, ea omnia intelligenda sunt de Christo Davide, Thesauro Dei praestantissimo. XXXIV. Ipse Christus David sparsas, perditas, & vulneratas oves sanat ac colligit, ipse est vere Filius Dei, in quo Pater coelestis sibi complacuit, est lux mundi, sed mundus ipsum non agnoscit, est fons verae vitae, effecit eos qui ipsi credunt, ipsiusque doctrinam. Sequuntur veros filios Levi, tabernaculo Spirituali Davidem sequentes. Haec praestat benevolentia & gratia Christi, quae est ipsi a patre infusa; non ut prior Christus afflictione, cruce & morte. XXXV. Non sunt diaboli praeter malos homines&af. fectus; nec angeli praeter bonos homines renatos in Spiritu. XXXVI. Christus David nunc est in medio hominum; regnum ejus Angeli nunc colligunt, tubis septem ante ipsum nunc canunt. Ipse est leo ex tribu Iuda, septem aperiens sigilla. XXXVII. Quisquis Christo Nazareno fidem habet, is etiam christo Davidi, ut majori & praestantiori fidem habere debet. Qui autem Christo Davidi credit, non necessario Christo Iesu credit. XXXVIII. Qui in Christo Davide renati sunt, omnia edocti j nullis indigent libris. XXXIX. Christi Davidis & Christi Iesu doctrina & regnum distant ut coelum & terra, quia Iesu doctrina & regnum externa, quae ad tempus durarunt: Davidis vero interna & caelestia, quas in aeternum permanebunt. XL. Christus David majora scripsit, quam ullus homo, & scripsit ea quae vidit & gustavit, experientiaque cognovit, nec suam doctrinam ab ullo homine didicit, ea quoque quae omissa sunt, & ad nostram salutem spectant, complevit. XLI. Christus David quamvis appareat vilis & rudis homo, multique ipsum contemnant & rideant, tamen est mansuetus & vere Regum Rex, manebitque maximo honore &, potentia, Rex Regum in aeternum. XLII. Christus David venit ex Inferiori Germania; ut valles montibus adaequaret peregrina & neglecta lingua. Nec quis debet plures linguas discere, quam unicam suam vernaculam. XLIII Christus David humano corpore (sine peccato tamen) inter homines versari debet, quo homines ipsum videant, audiant & tangant; ipseque possit melius docere rudes homines certissimam veritatem, ne homines habeant justam excusationem, si non recipiant verissimam ejus doctrinam, quorum multi aliquando dicent, quis credidisset ipsum fuisse Davidem Christum nostrum. XLIV. Quicunque voluerit ipsum cognoscere,ejusque doctrinam ut certam recipere, ac ad regenerationis veram resurrectionem pervenire, debet temperatissime vivere, plurimum orare, puer fieri, sensus exteriores & interiores abnegare, seque agnoscere puerum sine judicio & intellectu, quo mundanis omnibus depositis adolescat novus in spiritu, qui judicat Davidis doctrinam omnium esse verissimam, fiat homo novus & purissimum vas, ad novum & purissimum vinum recipiendum. XLV. Quod David Georgius (cujus ossa Basileae XIII. die May sunt combusta) fuerit Christus David, ipse conatur in suis libris multis locis & argumentis probare. Haec ubi brevissime lecta fuere, Actor inquit; Domine Iudex, reliquique Domini clementes, audivistis impia & fallacia dogmata, quae David Georgius sub praetextu verae Religionis per Inferiorem Germaniam sparsit, & interea dum hic Basileae fuit scribendo ad diversos homines confirmavit: unde multa & varia munera accepit, multi etiam in inferiori Germania & mater ipsius, quemadmodum Magistratus noster accepit, gladio puniti, mortique traditi sunt, & uno die xxxiii. personae occisae sunt, quos omnes David Georgius turpiter decepit, misere perdidit, vita et bonis omnibus spoliavit. Cum igitur David Georgius, qui falso se Ioannem de Bruk appellavit, talem doctrinam invenit, libris mandavit et docuit, qua in Christum nostrum verum Redemptorem, non aliqua ex parte, ut haeretici nonnulli fecerunt: alii enim in divinitate, alii in humanitate Christi, alii aliis quibusdam in rebus peccarunt, quae haeresis levior possit aestimari, blasphemus est, et in utramque Christi naturam, Christum totum et ipsius divinum officium, quod ipsi soli a patre traditum est, ipsius etiam Christi et Apostolorum doctrinam invadit, reprehendit, contemnit, pedibusque calcat, & omnis Christianus Magistratus unici Redemptoris doctrinam jure debeat defendere, et a calumniis vindicare, prudentissimus noster Magistratus praelectos articulos Davidis doctrinae, Universitati egregiae et imprimis quibus hoc officium erat mandatum, inter quos primi erant Theologiae Doctores, cum concionatoribus, u t judicarent, tradidit, qui omnes uno ore testati sunt, hanc doctrinam esse haereticam, diabolicam et impiam. Propterea Accusator implorat judicium. Potius responsum, quid intelligat, quid de ipsa doctrina sit jure sentiendum, & quid agendum Iudex primo interrogat Actorem, qui suum judicium profert. Actor inquit; Domine iudex, audivi argumenta Accusatoris de articulis praelectis, ex doctrina et libris Davidis, qui hic in conspectu jacent, desumptis. Intellexi quoque Accusatoris invocationem et petitionem; ego certi, quia doctrina fallax et haeretica est, qualis nunquam a CHRISTO nato fuit, quid dico doctrinam, qui rectius apostasis, defectio & abnegatio & contemptus Christianae Religionis dici debet; &, ut supra diximus, docti celeberrimi universitatis & Concionatores omnes, ut nosti, hanc doctrinam Davidicam prorsus rejecerunt ac damnarunt. Judicium ergo ego fero, Davidis Georgij doctrina & libri jure debent aestimari et censeri Archihaeretica, libri quoque praesentes et reliqui ejus omnes, ubi cunque locorum inveniantur, jure Caesareo, ut mali, fallaces et haeretici tollentur, perdentur, et quot hic libri adsunt tradentur carnifici, ut igni eos comburat. Iudices interrogantur de sententia lata, quam probant. Actor iterum jussu Iudicis sententiam dicit. Iudex ubi cum suis sententiam hanc conclusisset, Actor, more consueto, inquit, Nemo civium latiae sententiae contradicat . Et quaerit Accusator, Quid ulterius jure agendum sit. Quaerit rursus Iudex ex Actore sententiam. Actor inquit, Quia iudicatum est, quid cum Archihaeretici Davidis Georgii libris, doctrina, imagine & cadavere sit agendum, ego censeo, pessimi hujus haeretici omnia bona, quae habuit in toto Romano Imperio & extra illud in manu Iudicis debere tradi . Deinde ubi pessimi haeretici cadaver, libri, & imago combusta fuerint, eo modo quo civitatis judicio statutum est, judico, Accusatorem liberum. Sententia modo lata ubi a judice fuit manifesta voce conclusa, Actor inquit, judicium rite absolutum. Iudex denuo rogat Actorem, ut sententiam dicat: quae sententia, repetita, & David eodem modo condemnatus. Hanc sententiam ubi suis judicibus Iudex confirmavit, concludit his verbis judicium. Postquam omnes & singuli priores sententiae sum pronunciatae nomine contradicentis concludo omnes & singulas sententias esse pronunciatas & latas recto ordine, tempore, jure et consuetudine praefatae Civitatis Basileensis, primo, secundo, tertio, ut jus exigit. His transactis Iudices surrexerunt, carnifex accipit capsam positam in medio areae plenam fere libris. Haec capsa erat longa circiter novem pedes, lata circiter quinque, alta sesquipedem, in cujus medio erat palus erectus novem aut decem cubitus longus, cui erat effigies Davidis affixa, & titulus Latine & Germanice talis, Davidis Georgii, Hollandia Delphis, vera imago. Cadaver quoque effossum est, quod carnifex capsae apposuit suo in carro & simul ad rogum vexit, cui ubi imposuisset capulum & capsam, fregit capulum ligneum, cadaver ostendit. Erat cadaver tectum longa veste, quam Damascenam vocant, capiti impositum pileum erat ex pilo villoso, suffultum rubeo panno, barba erat adhuc integra: ex his homines facile potuerunt judicare, ipsius esse cadaver: quod ita combustum est in praesentia maximae multitudinis. Omnes enim admirabantur tantum virum tantum fuisse Haereticum, ac tanta ignominia debere affici. Postea die vi. Iunii omnes praeterea ex familia Davidis vocati sunt in templum, ut post concionem suam confiterentur Religionem. Venerunt in concionem, qua finita Concionator rogabat omnes suos auditores, ut his vocatis Dominus Deus adesset suo Spiritu Sancto. Descendit postea Concionator ex suggestu ad altare, quod ante chorum est collocatum, eoque vocavit Davidicos. Stabat & sinistris Concionatoris quispiam ex senatu; viri ex familia Davidis, ni fallor XVI stabant ante altare, mulieres post viros stabant & sedebant pro arbitrio cum ipsis. Concionator indicabat cur essent vocati, recitabat paucis Confessionem Basileensem, rogabat singulos, num & ipsi idem crederent, responderunt, se idem profiteri: praelegit ipsis articulos, sive opiniones, num arbitrantur eas esse veras, negabant esse veras. Iussit deinde ipsis damnare ut fallaces & diabolicas, quod etiam fecerunt. Christianam Religionem veram ipsis opinionibus opposuit ac de singulis articulis interrogavit singulos, quid statuant: confessi sunt, se idem sentire, quod Christiana Ecclesiaque Basileensis. Tandem flexis genibus orarunt veniam, rogavitque Concionator totam Ecclesiam, ut ipsos recipiant in gratiam tanquam viros probos. Displicuit in hoc negotio quod duo aut tres ex ipsis accinctis gladiis accesserint. Et Ioachimus dixit, se nunquam aliter credidisse, quam Christum Iesum crucifixum nostrum esse verum & vivificum Redemptorem. Nunc obdurant absque omni honore, contempti ab omnibus fere. Basileae Anno MDLIX. die XXVIII. Iulii. |